1:1 liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham
1:2 Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem
 genuit Iudam et fratres eius
1:3 Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem
 genuit Esrom Esrom autem genuit Aram
1:4 Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson
 Naasson autem genuit Salmon
1:5 Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex
 Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regem
1:6 David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae
1:7 Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia
 autem genuit Asa
1:8 Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram
 autem genuit Oziam
1:9 Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz
 autem genuit Ezechiam
1:10 Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon
 Amon autem genuit Iosiam
1:11 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in
 transmigratione Babylonis
1:12 et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit
 Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel
1:13 Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim
 Eliachim autem genuit Azor
1:14 Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim
 autem genuit Eliud
1:15 Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan
 Matthan autem genuit Iacob
1:16 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est
 Iesus qui vocatur Christus
1:17 omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David
 generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem
 Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione
 Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim
1:18 Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater
 eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero
 habens de Spiritu Sancto
1:19 Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam
 traducere voluit occulte dimittere eam
1:20 haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis
 apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere
 Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu
 Sancto est
1:21 pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim
 salvum faciet populum suum a peccatis eorum
1:22 hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum
 est a Domino per prophetam dicentem
1:23 ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt
 nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus
1:24 exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei
 angelus Domini et accepit coniugem suam
1:25 et non cognoscebat eam donec peperit filium suum
 primogenitum et vocavit nomen eius Iesum
2:1 cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus
 Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam
2:2 dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim
 stellam eius in oriente et venimus adorare eum
2:3 audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma
 cum illo
2:4 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi
 sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur
2:5 at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum
 est per prophetam
2:6 et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus
 Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel
2:7 tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis
 tempus stellae quae apparuit eis
2:8 et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate
 diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et
 ego veniens adorem eum
2:9 qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam
 viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret
 supra ubi erat puer
2:10 videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde
2:11 et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius
 et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis
 obtulerunt ei munera aurum tus et murram
2:12 et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per
 aliam viam reversi sunt in regionem suam
2:13 qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis
 Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in
 Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut
 Herodes quaerat puerum ad perdendum eum
2:14 qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et
 recessit in Aegyptum
2:15 et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod
 dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi
 filium meum
2:16 tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus
 est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem
 et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus
 quod exquisierat a magis
2:17 tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam
 dicentem
2:18 vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel
 plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt
2:19 defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in
 somnis Ioseph in Aegypto
2:20 dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in
 terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri
2:21 qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in
 terram Israhel
2:22 audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode
 patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in
 partes Galilaeae
2:23 et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut
 adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus
 vocabitur
3:1 in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in
 deserto Iudaeae
3:2 et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum
 caelorum
3:3 hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem
 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite
 semitas eius
3:4 ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum
 et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat
 lucustae et mel silvestre
3:5 tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis
 regio circa Iordanen
3:6 et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua
3:7 videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes
 ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis
 demonstravit vobis fugere a futura ira
3:8 facite ergo fructum dignum paenitentiae
3:9 et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico
 enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare
 filios Abrahae
3:10 iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo
 arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem
 mittitur
3:11 ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem
 post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus
 calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et
 igni
3:12 cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et
 congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni
 inextinguibili
3:13 tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut
 baptizaretur ab eo
3:14 Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo
 baptizari et tu venis ad me
3:15 respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet
 nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum
3:16 baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti
 sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam
 venientem super se
3:17 et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus
 in quo mihi conplacui
4:1 tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur
 a diabolo
4:2 et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus
 postea esuriit
4:3 et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut
 lapides isti panes fiant
4:4 qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet
 homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei
4:5 tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit
 eum supra pinnaculum templi
4:6 et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est
 enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te
 ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
4:7 ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum
 Deum tuum
4:8 iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et
 ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
4:9 et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me
4:10 tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum
 tuum adorabis et illi soli servies
4:11 tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et
 ministrabant ei
4:12 cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in
 Galilaeam
4:13 et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in
 Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim
4:14 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam
4:15 terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen
 Galilaeae gentium
4:16 populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et
 sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis
4:17 exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite
 adpropinquavit enim regnum caelorum
4:18 ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres
 Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes
 rete in mare erant enim piscatores
4:19 et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores
 hominum
4:20 at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum
4:21 et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei
 et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum
 reficientes retia sua et vocavit eos
4:22 illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum
4:23 et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis
 eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem
 et omnem infirmitatem in populo
4:24 et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes
 male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et
 qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit
 eos
4:25 et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli
 et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen
5:1 videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset
 accesserunt ad eum discipuli eius
5:2 et aperiens os suum docebat eos dicens
5:3 beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum
5:4 beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
5:5 beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
5:6 beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi
 saturabuntur
5:7 beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur
5:8 beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt
5:9 beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur
5:10 beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam
 ipsorum est regnum caelorum
5:11 beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint
 et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me
5:12 gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in
 caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos
5:13 vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur
 ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab
 hominibus
5:14 vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra
 montem posita
5:15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super
 candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt
5:16 sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra
 bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est
5:17 nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non
 veni solvere sed adimplere
5:18 amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota
 unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant
5:19 qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et
 docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui
 autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno
 caelorum
5:20 dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus
 quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum
 caelorum
5:21 audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem
 occiderit reus erit iudicio
5:22 ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo
 reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit
 concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis
5:23 si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus
 fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te
5:24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius
 reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum
5:25 esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo
 ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te
 ministro et in carcerem mittaris
5:26 amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum
 quadrantem
5:27 audistis quia dictum est antiquis non moechaberis
5:28 ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad
 concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo
5:29 quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et
 proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum
 quam totum corpus tuum mittatur in gehennam
5:30 et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et
 proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam
 totum corpus tuum eat in gehennam
5:31 dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi
 libellum repudii
5:32 ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam
 excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam
 duxerit adulterat
5:33 iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis
 reddes autem Domino iuramenta tua
5:34 ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum
 quia thronus Dei est
5:35 neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per
 Hierosolymam quia civitas est magni Regis
5:36 neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum
 album facere aut nigrum
5:37 sit autem sermo vester est est non non quod autem his
 abundantius est a malo est
5:38 audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro
 dente
5:39 ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te
 percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram
5:40 et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam
 tollere remitte ei et pallium
5:41 et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo
 alia duo
5:42 qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris
5:43 audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio
 habebis inimicum tuum
5:44 ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite
 his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et
 calumniantibus vos
5:45 ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem
 suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et
 iniustos
5:46 si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem
 habebitis nonne et publicani hoc faciunt
5:47 et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius
 facitis nonne et ethnici hoc faciunt
5:48 estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis
 perfectus est
6:1 adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut
 videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem
 vestrum qui in caelis est
6:2 cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut
 hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur
 ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
6:3 te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid
 faciat dextera tua
6:4 ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt
 in abscondito reddet tibi
6:5 et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in
 synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab
 hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
6:6 tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio
 tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in
 abscondito reddet tibi
6:7 orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim
 quia in multiloquio suo exaudiantur
6:8 nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus
 opus sit vobis antequam petatis eum
6:9 sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es
 sanctificetur nomen tuum
6:10 veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in
 terra
6:11 panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie
6:12 et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus
 debitoribus nostris
6:13 et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo
6:14 si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et
 vobis Pater vester caelestis delicta vestra
6:15 si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester
 dimittet peccata vestra
6:16 cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes
 demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes
 amen dico vobis quia receperunt mercedem suam
6:17 tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava
6:18 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in
 abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
6:19 nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et
 tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur
6:20 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo
 neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur
6:21 ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum
6:22 lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex
 totum corpus tuum lucidum erit
6:23 si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum
 tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt
 tenebrae quantae erunt
6:24 nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio
 habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum
 contemnet non potestis Deo servire et mamonae
6:25 ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid
 manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus
 est quam esca et corpus plus est quam vestimentum
6:26 respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt
 neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit
 illa nonne vos magis pluris estis illis
6:27 quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam
 cubitum unum
6:28 et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia
 agri quomodo crescunt non laborant nec nent
6:29 dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua
 coopertus est sicut unum ex istis
6:30 si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum
 mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei
6:31 nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut
 quid bibemus aut quo operiemur
6:32 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester
 quia his omnibus indigetis
6:33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia
 haec adicientur vobis
6:34 nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies
 sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua
7:1 nolite iudicare ut non iudicemini
7:2 in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua
 mensura mensi fueritis metietur vobis
7:3 quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in
 oculo tuo non vides
7:4 aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo
 tuo et ecce trabis est in oculo tuo
7:5 hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis
 eicere festucam de oculo fratris tui
7:6 nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas
 vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et
 conversi disrumpant vos
7:7 petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et
 aperietur vobis
7:8 omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et
 pulsanti aperietur
7:9 aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus
 panem numquid lapidem porriget ei
7:10 aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei
7:11 si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris
 quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona
 petentibus se
7:12 omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et
 vos facite eis haec est enim lex et prophetae
7:13 intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via
 quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam
7:14 quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci
 sunt qui inveniunt eam
7:15 adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in
 vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces
7:16 a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de
 spinis uvas aut de tribulis ficus
7:17 sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor
 fructus malos facit
7:18 non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala
 fructus bonos facere
7:19 omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in
 ignem mittitur
7:20 igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos
7:21 non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum
 caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est
 ipse intrabit in regnum caelorum
7:22 multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine
 tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo
 nomine virtutes multas fecimus
7:23 et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a
 me qui operamini iniquitatem
7:24 omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea
 adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra
 petram
7:25 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti
 et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat
 super petram
7:26 et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis
 erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam
7:27 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti
 et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna
7:28 et factum est cum consummasset Iesus verba haec
 admirabantur turbae super doctrinam eius
7:29 erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut
 scribae eorum et Pharisaei
8:1 cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae
 multae
8:2 et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis
 potes me mundare
8:3 et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et
 confestim mundata est lepra eius
8:4 et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te
 sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium
 illis
8:5 cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio
 rogans eum
8:6 et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male
 torquetur
8:7 et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum
8:8 et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres
 sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus
8:9 nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et
 dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac
 hoc et facit
8:10 audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit
 amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel
8:11 dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient
 et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum
8:12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit
 fletus et stridor dentium
8:13 et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat
 tibi et sanatus est puer in hora illa
8:14 et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius
 iacentem et febricitantem
8:15 et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et
 ministrabat eis
8:16 vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes
 et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit
8:17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam
 dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes
 portavit
8:18 videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans
 fretum
8:19 et accedens unus scriba ait illi magister sequar te
 quocumque ieris
8:20 et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli
 tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
8:21 alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me
 primum ire et sepelire patrem meum
8:22 Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire
 mortuos suos
8:23 et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius
8:24 et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula
 operiretur fluctibus ipse vero dormiebat
8:25 et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva
 nos perimus
8:26 et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens
 imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna
8:27 porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et
 venti et mare oboediunt ei
8:28 et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum
 occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes
 saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam
8:29 et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei
 venisti huc ante tempus torquere nos
8:30 erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum
 pascens
8:31 daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos
 in gregem porcorum
8:32 et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et
 ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui
 sunt in aquis
8:33 pastores autem fugerunt et venientes in civitatem
 nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant
8:34 et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant
 ut transiret a finibus eorum
9:1 et ascendens in naviculam transfretavit et venit in
 civitatem suam
9:2 et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et
 videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili
 remittuntur tibi peccata tua
9:3 et ecce quidam de scribis dixerunt intra se hic blasphemat
9:4 et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit ut quid
 cogitatis mala in cordibus vestris
9:5 quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere
 surge et ambula
9:6 ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in
 terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum
 tuum et vade in domum tuam
9:7 et surrexit et abiit in domum suam
9:8 videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui
 dedit potestatem talem hominibus
9:9 et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in
 teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens
 secutus est eum
9:10 et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani
 et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis
 eius
9:11 et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius quare cum
 publicanis et peccatoribus manducat magister vester
9:12 at Iesus audiens ait non est opus valentibus medico sed
 male habentibus
9:13 euntes autem discite quid est misericordiam volo et non
 sacrificium non enim veni vocare iustos sed peccatores
9:14 tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes quare
 nos et Pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non
 ieiunant
9:15 et ait illis Iesus numquid possunt filii sponsi lugere
 quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur
 ab eis sponsus et tunc ieiunabunt
9:16 nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum
 vetus tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior
 scissura fit
9:17 neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin
 rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum
 novum in utres novos mittunt et ambo conservantur
9:18 haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et
 adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone
 manum super eam et vivet
9:19 et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius
9:20 et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim
 annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius
9:21 dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius
 salva ero
9:22 at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides
 tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora
9:23 et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset
 tibicines et turbam tumultuantem
9:24 dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et
 deridebant eum
9:25 et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et
 surrexit puella
9:26 et exiit fama haec in universam terram illam
9:27 et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes
 et dicentes miserere nostri Fili David
9:28 cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit
 eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei
 utique Domine
9:29 tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram
 fiat vobis
9:30 et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus
 dicens videte ne quis sciat
9:31 illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa
9:32 egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum
 daemonium habentem
9:33 et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae
 dicentes numquam paruit sic in Israhel
9:34 Pharisaei autem dicebant in principe daemoniorum eicit
 daemones
9:35 et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in
 synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem
 languorem et omnem infirmitatem
9:36 videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et
 iacentes sicut oves non habentes pastorem
9:37 tunc dicit discipulis suis messis quidem multa operarii
 autem pauci
9:38 rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem
 suam
10:1 et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis
 potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent
 omnem languorem et omnem infirmitatem
10:2 duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon
 qui dicitur Petrus et Andreas frater eius
10:3 Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et
 Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et
 Thaddeus
10:4 Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum
10:5 hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam
 gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne
 intraveritis
10:6 sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel
10:7 euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum
 caelorum
10:8 infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones
 eicite gratis accepistis gratis date
10:9 nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in
 zonis vestris
10:10 non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta
 neque virgam dignus enim est operarius cibo suo
10:11 in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis
 interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis
10:12 intrantes autem in domum salutate eam
10:13 et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam
 si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur
10:14 et quicumque non receperit vos neque audierit sermones
 vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite
 pulverem de pedibus vestris
10:15 amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et
 Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati
10:16 ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo
 prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
10:17 cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et
 in synagogis suis flagellabunt vos
10:18 et ad praesides et ad reges ducemini propter me in
 testimonium illis et gentibus
10:19 cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid
 loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
10:20 non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris
 vestri qui loquitur in vobis
10:21 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et
 insurgent filii in parentes et morte eos adficient
10:22 et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem
 perseveraverit in finem hic salvus erit
10:23 cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in
 aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel
 donec veniat Filius hominis
10:24 non est discipulus super magistrum nec servus super
 dominum suum
10:25 sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus
 sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt
 quanto magis domesticos eius
10:26 ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non
 revelabitur et occultum quod non scietur
10:27 quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in
 aure auditis praedicate super tecta
10:28 et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non
 possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et
 corpus perdere in gehennam
10:29 nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet
 super terram sine Patre vestro
10:30 vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt
10:31 nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
10:32 omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor
 et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
10:33 qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum
 coram Patre meo qui est in caelis
10:34 nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non
 veni pacem mittere sed gladium
10:35 veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam
 adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam
10:36 et inimici hominis domestici eius
10:37 qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus
 et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus
10:38 et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me
 dignus
10:39 qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit
 animam suam propter me inveniet eam
10:40 qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum
 qui me misit
10:41 qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem
 prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti
 mercedem iusti accipiet
10:42 et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem
 aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non
 perdet mercedem suam
11:1 et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim
 discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in
 civitatibus eorum
11:2 Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi
 mittens duos de discipulis suis
11:3 ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus
11:4 et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni
 quae auditis et videtis
11:5 caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi
 audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
11:6 et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me
11:7 illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de
 Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento
 agitatam
11:8 sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui
 mollibus vestiuntur in domibus regum sunt
11:9 sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus
 quam prophetam
11:10 hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum
 meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
11:11 amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior
 Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior
 est illo
11:12 a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum
 caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud
11:13 omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem
 prophetaverunt
11:14 et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est
11:15 qui habet aures audiendi audiat
11:16 cui autem similem aestimabo generationem istam similis est
 pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus
11:17 dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et
 non planxistis
11:18 venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt
 daemonium habet
11:19 venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce
 homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et
 iustificata est sapientia a filiis suis
11:20 tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt
 plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam
11:21 vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et
 Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in
 cilicio et cinere paenitentiam egissent
11:22 verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die
 iudicii quam vobis
11:23 et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque
 in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent
 virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc
 diem
11:24 verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit
 in die iudicii quam tibi
11:25 in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi
 Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a
 sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis
11:26 ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te
11:27 omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium
 nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit
 Filius revelare
11:28 venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego
 reficiam vos
11:29 tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis
 sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris
11:30 iugum enim meum suave est et onus meum leve est
12:1 in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli
 autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare
12:2 Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui
 faciunt quod non licet eis facere sabbatis
12:3 at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando
 esuriit et qui cum eo erant
12:4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis
 comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant
 nisi solis sacerdotibus
12:5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo
 sabbatum violant et sine crimine sunt
12:6 dico autem vobis quia templo maior est hic
12:7 si autem sciretis quid est misericordiam volo et non
 sacrificium numquam condemnassetis innocentes
12:8 dominus est enim Filius hominis etiam sabbati
12:9 et cum inde transisset venit in synagogam eorum
12:10 et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum
 dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum
12:11 ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat
 ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit
 et levabit eam
12:12 quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis
 benefacere
12:13 tunc ait homini extende manum tuam et extendit et
 restituta est sanitati sicut altera
12:14 exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum
 quomodo eum perderent
12:15 Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi
 et curavit eos omnes
12:16 et praecepit eis ne manifestum eum facerent
12:17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam
 dicentem
12:18 ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene
 placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium
 gentibus nuntiabit
12:19 non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in
 plateis vocem eius
12:20 harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non
 extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium
12:21 et in nomine eius gentes sperabunt
12:22 tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et
 curavit eum ita ut loqueretur et videret
12:23 et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est
 Filius David
12:24 Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones
 nisi in Beelzebub principe daemoniorum
12:25 Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne
 regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus
 divisa contra se non stabit
12:26 et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est
 quomodo ergo stabit regnum eius
12:27 et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo
 eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri
12:28 si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit
 in vos regnum Dei
12:29 aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et
 vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum
 illius diripiat
12:30 qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum
 spargit
12:31 ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur
 hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur
12:32 et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis
 remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non
 remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro
12:33 aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite
 arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor
 agnoscitur
12:34 progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis
 mali ex abundantia enim cordis os loquitur
12:35 bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de
 malo thesauro profert mala
12:36 dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti
 fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii
12:37 ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis
 condemnaberis
12:38 tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis
 dicentes magister volumus a te signum videre
12:39 qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum
 quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae
12:40 sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et
 tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus
 diebus et tribus noctibus
12:41 viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et
 condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione
 Ionae et ecce plus quam Iona hic
12:42 regina austri surget in iudicio cum generatione ista et
 condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam
 Salomonis et ecce plus quam Salomon hic
12:43 cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per
 loca arida quaerens requiem et non invenit
12:44 tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens
 invenit vacantem scopis mundatam et ornatam
12:45 tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum
 nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima
 hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic
 pessimae
12:46 adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres
 stabant foris quaerentes loqui ei
12:47 dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris
 stant quaerentes te
12:48 at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et
 qui sunt fratres mei
12:49 et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea
 et fratres mei
12:50 quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis
 est ipse meus et frater et soror et mater est
13:1 in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare
13:2 et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in
 naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore
13:3 et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui
 seminat seminare
13:4 et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt
 volucres et comederunt ea
13:5 alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram
 multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem
 terrae
13:6 sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem
 aruerunt
13:7 alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et
 suffocaverunt ea
13:8 alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum
 aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum
13:9 qui habet aures audiendi audiat
13:10 et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis
 loqueris eis
13:11 qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse
 mysteria regni caelorum illis autem non est datum
13:12 qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet
 et quod habet auferetur ab eo
13:13 ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et
 audientes non audiunt neque intellegunt
13:14 et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis
 et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis
13:15 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter
 audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et
 auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem
 eos
13:16 vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia
 audiunt
13:17 amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti
 cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae
 auditis et non audierunt
13:18 vos ergo audite parabolam seminantis
13:19 omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus
 et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus
 viam seminatus est
13:20 qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum
 audit et continuo cum gaudio accipit illud
13:21 non habet autem in se radicem sed est temporalis facta
 autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo
 scandalizatur
13:22 qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit
 et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat
 verbum et sine fructu efficitur
13:23 qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit
 verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem
 centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta
13:24 aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est
 regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo
13:25 cum autem dormirent homines venit inimicus eius et
 superseminavit zizania in medio tritici et abiit
13:26 cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc
 apparuerunt et zizania
13:27 accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine
 nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania
13:28 et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt
 ei vis imus et colligimus ea
13:29 et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul
 cum eis et triticum
13:30 sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore
 messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea
 fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum
 meum
13:31 aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum
 caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro
 suo
13:32 quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem
 creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut
 volucres caeli veniant et habitent in ramis eius
13:33 aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum
 fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus
 donec fermentatum est totum
13:34 haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et
 sine parabolis non loquebatur eis
13:35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem
 aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a
 constitutione mundi
13:36 tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum
 discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri
13:37 qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius
 hominis
13:38 ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii
 regni zizania autem filii sunt nequam
13:39 inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero
 consummatio saeculi est messores autem angeli sunt
13:40 sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic
 erit in consummatione saeculi
13:41 mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno
 eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem
13:42 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor
 dentium
13:43 tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui
 habet aures audiat
13:44 simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro
 quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et
 vendit universa quae habet et emit agrum illum
13:45 iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori
 quaerenti bonas margaritas
13:46 inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit
 omnia quae habuit et emit eam
13:47 iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare
 et ex omni genere congreganti
13:48 quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes
 elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt
13:49 sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et
 separabunt malos de medio iustorum
13:50 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor
 dentium
13:51 intellexistis haec omnia dicunt ei etiam
13:52 ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum
 similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo
 nova et vetera
13:53 et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas
 transiit inde
13:54 et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum
 ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et
 virtutes
13:55 nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria
 et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas
13:56 et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic
 omnia ista
13:57 et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est
 propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua
13:58 et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem
 illorum
14:1 in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu
14:2 et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit
 a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo
14:3 Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in
 carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui
14:4 dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam
14:5 et volens illum occidere timuit populum quia sicut
 prophetam eum habebant
14:6 die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in
 medio et placuit Herodi
14:7 unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque
 postulasset ab eo
14:8 at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco
 caput Iohannis Baptistae
14:9 et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui
 pariter recumbebant iussit dari
14:10 misitque et decollavit Iohannem in carcere
14:11 et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et
 tulit matri suae
14:12 et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et
 sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu
14:13 quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum
 desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum
 pedestres de civitatibus
14:14 et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et
 curavit languidos eorum
14:15 vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius
 dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte
 turbas ut euntes in castella emant sibi escas
14:16 Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis
 vos manducare
14:17 responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos
 pisces
14:18 qui ait eis adferte illos mihi huc
14:19 et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis
 quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum
 benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem
 turbis
14:20 et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt
 reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos
14:21 manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum
 exceptis mulieribus et parvulis
14:22 et statim iussit discipulos ascendere in navicula et
 praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas
14:23 et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere
 autem facto solus erat ibi
14:24 navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat
 enim contrarius ventus
14:25 quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra
 mare
14:26 et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt
 dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt
14:27 statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego
 sum nolite timere
14:28 respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me
 venire ad te super aquas
14:29 at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula
 ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum
14:30 videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi
 clamavit dicens Domine salvum me fac
14:31 et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait
 illi modicae fidei quare dubitasti
14:32 et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus
14:33 qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum
 dicentes vere Filius Dei es
14:34 et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar
14:35 et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in
 universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes
14:36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent
 et quicumque tetigerunt salvi facti sunt
15:1 tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et
 Pharisaei dicentes
15:2 quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum
 non enim lavant manus suas cum panem manducant
15:3 ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini
 mandatum Dei propter traditionem vestram
15:4 nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit
 patri vel matri morte moriatur
15:5 vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus
 quodcumque est ex me tibi proderit
15:6 et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum
 fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram
15:7 hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens
15:8 populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a
 me
15:9 sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata
 hominum
15:10 et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite
15:11 non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit
 ex ore hoc coinquinat hominem
15:12 tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia
 Pharisaei audito verbo scandalizati sunt
15:13 at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit
 Pater meus caelestis eradicabitur
15:14 sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si
 caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt
15:15 respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam
 istam
15:16 at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis
15:17 non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem
 vadit et in secessum emittitur
15:18 quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea
 coinquinant hominem
15:19 de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia
 adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae
15:20 haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus
 manducare non coinquinat hominem
15:21 et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis
15:22 et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit
 dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a
 daemonio vexatur
15:23 qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius
 rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
15:24 ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae
 perierunt domus Israhel
15:25 at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
15:26 qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et
 mittere canibus
15:27 at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis
 quae cadunt de mensa dominorum suorum
15:28 tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides
 tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
15:29 et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et
 ascendens in montem sedebat ibi
15:30 et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos
 clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad
 pedes eius et curavit eos
15:31 ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos
 ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel
15:32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor
 turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod
 manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
15:33 et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes
 tantos ut saturemus turbam tantam
15:34 et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt
 septem et paucos pisciculos
15:35 et praecepit turbae ut discumberet super terram
15:36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens
 fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo
15:37 et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de
 fragmentis tulerunt septem sportas plenas
15:38 erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra
 parvulos et mulieres
15:39 et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines
 Magedan
16:1 et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et
 rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis
16:2 at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum
 erit rubicundum est enim caelum
16:3 et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum
16:4 faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum
 non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et
 signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit
16:5 et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt
 panes accipere
16:6 qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum
 et Sadducaeorum
16:7 at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non
 accepimus
16:8 sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae
 fidei quia panes non habetis
16:9 nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque
 milium hominum et quot cofinos sumpsistis
16:10 neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas
 sumpsistis
16:11 quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete
 a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum
16:12 tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento
 panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum
16:13 venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et
 interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse
 Filium hominis
16:14 at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam
 alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis
16:15 dicit illis vos autem quem me esse dicitis
16:16 respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei
 vivi
16:17 respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona
 quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in
 caelis est
16:18 et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram
 aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt
 adversum eam
16:19 et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris
 super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris
 super terram erit solutum in caelis
16:20 tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia
 ipse esset Iesus Christus
16:21 exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia
 oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et
 scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die
 resurgere
16:22 et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit
 a te Domine non erit tibi hoc
16:23 qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es
 mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum
16:24 tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me
 venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
16:25 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui
 autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam
16:26 quid enim prodest homini si mundum universum lucretur
 animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo
 commutationem pro anima sua
16:27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum
 angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius
16:28 amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non
 gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in
 regno suo
17:1 et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et
 Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum
17:2 et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius
 sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix
17:3 et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes
17:4 respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos
 hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi
 unum et Heliae unum
17:5 adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce
 vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi
 bene conplacuit ipsum audite
17:6 et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et
 timuerunt valde
17:7 et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et
 nolite timere
17:8 levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum
 Iesum
17:9 et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens
 nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis
 resurgat
17:10 et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo
 scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire
17:11 at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et
 restituet omnia
17:12 dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt
 eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius
 hominis passurus est ab eis
17:13 tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista
 dixisset eis
17:14 et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus
 provolutus ante eum dicens Domine miserere filii mei quia
 lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et
 crebro in aquam
17:15 et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum
17:16 respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa
 quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad
 me
17:17 et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus
 est puer ex illa hora
17:18 tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt
 quare nos non potuimus eicere illum
17:19 dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe
 dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis
 monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit
 vobis
17:20 hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium
17:21 conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus
 Filius hominis tradendus est in manus hominum
17:22 et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt
 vehementer
17:23 et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma
 accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit
 didragma
17:24 ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus
 dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt
 tributum vel censum a filiis suis an ab alienis
17:25 et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus ergo liberi sunt
 filii
17:26 ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum
 et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius
 invenies staterem illum sumens da eis pro me et te
18:1 in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis
 putas maior est in regno caelorum
18:2 et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum
18:3 et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et
 efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum
18:4 quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est
 maior in regno caelorum
18:5 et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me
 suscipit
18:6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me
 credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius
 et demergatur in profundum maris
18:7 vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala
 verumtamen vae homini per quem scandalum venit
18:8 si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum
 et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel
 clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem
 aeternum
18:9 et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te
 bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos
 habentem mitti in gehennam ignis
18:10 videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis
 quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui
 in caelis est
18:11 venit enim Filius hominis salvare quod perierat
18:12 quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et
 erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in
 montibus et vadit quaerere eam quae erravit
18:13 et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia
 gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non
 erraverunt
18:14 sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est
 ut pereat unus de pusillis istis
18:15 si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum
 inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum
18:16 si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos
 ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum
18:17 quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et
 ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus
18:18 amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram
 erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram
 erunt soluta et in caelo
18:19 iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super
 terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo
 qui in caelis est
18:20 ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi
 sum in medio eorum
18:21 tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit
 in me frater meus et dimittam ei usque septies
18:22 dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque
 septuagies septies
18:23 ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui
 voluit rationem ponere cum servis suis
18:24 et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui
 debebat decem milia talenta
18:25 cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus
 venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et
 reddi
18:26 procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam
 habe in me et omnia reddam tibi
18:27 misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum
 dimisit ei
18:28 egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis
 qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens
 redde quod debes
18:29 et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam
 habe in me et omnia reddam tibi
18:30 ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec
 redderet debitum
18:31 videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt
 valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta
 erant
18:32 tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam
 omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me
18:33 non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego
 tui misertus sum
18:34 et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque
 redderet universum debitum
18:35 sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non
 remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris
19:1 et factum est cum consummasset Iesus sermones istos
 migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanen
19:2 et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi
19:3 et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes
 si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa
19:4 qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab
 initio masculum et feminam fecit eos
19:5 et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et
 adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
19:6 itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus
 coniunxit homo non separet
19:7 dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii
 et dimittere
19:8 ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit
 vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit
19:9 dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi
 ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam
 duxerit moechatur
19:10 dicunt ei discipuli eius si ita est causa homini cum uxore
 non expedit nubere
19:11 qui dixit non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum
 est
19:12 sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et
 sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se
 ipsos castraverunt propter regnum caelorum qui potest capere
 capiat
19:13 tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et
 oraret discipuli autem increpabant eis
19:14 Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere
 ad me venire talium est enim regnum caelorum
19:15 et cum inposuisset eis manus abiit inde
19:16 et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni
 faciam ut habeam vitam aeternam
19:17 qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus
 Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata
19:18 dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies
 non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices
19:19 honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te
 ipsum
19:20 dicit illi adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi
 deest
19:21 ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes
 et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere
 me
19:22 cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat
 enim habens multas possessiones
19:23 Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia
 dives difficile intrabit in regnum caelorum
19:24 et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus
 transire quam divitem intrare in regnum caelorum
19:25 auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis
 ergo poterit salvus esse
19:26 aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc
 inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt
19:27 tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia
 et secuti sumus te quid ergo erit nobis
19:28 Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui
 secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in
 sede maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim
 iudicantes duodecim tribus Israhel
19:29 et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut
 patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen
 meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit
19:30 multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
20:1 simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui
 exiit primo mane conducere operarios in vineam suam
20:2 conventione autem facta cum operariis ex denario diurno
 misit eos in vineam suam
20:3 et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro
 otiosos
20:4 et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit
 dabo vobis
20:5 illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et
 nonam horam et fecit similiter
20:6 circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et
 dicit illis quid hic statis tota die otiosi
20:7 dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in
 vineam
20:8 cum sero autem factum esset dicit dominus vineae
 procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem
 incipiens a novissimis usque ad primos
20:9 cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant
 acceperunt singulos denarios
20:10 venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent
 accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios
20:11 et accipientes murmurabant adversus patrem familias
20:12 dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos
 nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
20:13 at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi
 iniuriam nonne ex denario convenisti mecum
20:14 tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo
 dare sicut et tibi
20:15 aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam
 est quia ego bonus sum
20:16 sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt
 enim vocati pauci autem electi
20:17 et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim
 discipulos secreto et ait illis
20:18 ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur
 principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
20:19 et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et
 crucifigendum et tertia die resurget
20:20 tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis
 suis adorans et petens aliquid ab eo
20:21 qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo
 filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno
 tuo
20:22 respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis
 potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei
 possumus
20:23 ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad
 dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus
 paratum est a Patre meo
20:24 et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus
20:25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes
 gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem
 exercent in eos
20:26 non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos
 maior fieri sit vester minister
20:27 et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus
20:28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare
 et dare animam suam redemptionem pro multis
20:29 et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba
 multa
20:30 et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus
 transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili
 David
20:31 turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis
 clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David
20:32 et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut
 faciam vobis
20:33 dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri
20:34 misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et
 confestim viderunt et secuti sunt eum
21:1 et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage
 ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulos
21:2 dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim
 invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et
 adducite mihi
21:3 et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his
 opus habet et confestim dimittet eos
21:4 hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per
 prophetam dicentem
21:5 dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et
 sedens super asinam et pullum filium subiugalis
21:6 euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus
21:7 et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis
 vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt
21:8 plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii
 autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via
21:9 turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur
 clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus
 est in nomine Domini osanna in altissimis
21:10 et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas
 dicens quis est hic
21:11 populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth
 Galilaeae
21:12 et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes
 vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et
 cathedras vendentium columbas evertit
21:13 et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis
 vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum
21:14 et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit
 eos
21:15 videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia
 quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna
 Filio David indignati sunt
21:16 et dixerunt ei audis quid isti dicant Iesus autem dicit
 eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium
 perfecisti laudem
21:17 et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam
 ibique mansit
21:18 mane autem revertens in civitatem esuriit
21:19 et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et
 nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te
 fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo
 ficulnea
21:20 et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo
 continuo aruit
21:21 respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si
 habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea
 facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in
 mare fiet
21:22 et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes
 accipietis
21:23 et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem
 principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua
 potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem
21:24 respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum
 sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua
 potestate haec facio
21:25 baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at
 illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet
 nobis quare ergo non credidistis illi
21:26 si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim
 habent Iohannem sicut prophetam
21:27 et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse
 nec ego dico vobis in qua potestate haec facio
21:28 quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et
 accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea mea
21:29 ille autem respondens ait nolo postea autem paenitentia
 motus abiit
21:30 accedens autem ad alterum dixit similiter at ille
 respondens ait eo domine et non ivit
21:31 quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus
 dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices
 praecedunt vos in regno Dei
21:32 venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non
 credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos
 autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis
 ei
21:33 aliam parabolam audite homo erat pater familias qui
 plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea
 torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et
 peregre profectus est
21:34 cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos
 suos ad agricolas ut acciperent fructus eius
21:35 et agricolae adprehensis servis eius alium ceciderunt
 alium occiderunt alium vero lapidaverunt
21:36 iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt
 illis similiter
21:37 novissime autem misit ad eos filium suum dicens verebuntur
 filium meum
21:38 agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est
 heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius
21:39 et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt
21:40 cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis
 illis
21:41 aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis
 agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis
21:42 dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem
 quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
 a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
21:43 ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et
 dabitur genti facienti fructus eius
21:44 et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super
 quem vero ceciderit conteret eum
21:45 et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei
 parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret
21:46 et quaerentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut
 prophetam eum habebant
22:1 et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens
22:2 simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit
 nuptias filio suo
22:3 et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et
 nolebant venire
22:4 iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce
 prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia
 parata venite ad nuptias
22:5 illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam
 alius vero ad negotiationem suam
22:6 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos
 occiderunt
22:7 rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus
 suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit
22:8 tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui
 invitati erant non fuerunt digni
22:9 ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate
 ad nuptias
22:10 et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos
 invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae
 discumbentium
22:11 intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi
 hominem non vestitum veste nuptiali
22:12 et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem
 nuptialem at ille obmutuit
22:13 tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus
 mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor
 dentium
22:14 multi autem sunt vocati pauci vero electi
22:15 tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum
 in sermone
22:16 et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes
 magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et
 non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum
22:17 dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare
 Caesari an non
22:18 cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis
 hypocritae
22:19 ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei
 denarium
22:20 et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio
22:21 dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt
 Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
22:22 et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt
22:23 in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non
 esse resurrectionem et interrogaverunt eum
22:24 dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non
 habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet
 semen fratri suo
22:25 erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta
 defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri
 suo
22:26 similiter secundus et tertius usque ad septimum
22:27 novissime autem omnium et mulier defuncta est
22:28 in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim
 habuerunt eam
22:29 respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes
 scripturas neque virtutem Dei
22:30 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt
 sicut angeli Dei in caelo
22:31 de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum
 est a Deo dicente vobis
22:32 ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est
 Deus mortuorum sed viventium
22:33 et audientes turbae mirabantur in doctrina eius
22:34 Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset
 Sadducaeis convenerunt in unum
22:35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum
22:36 magister quod est mandatum magnum in lege
22:37 ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo
 et in tota anima tua et in tota mente tua
22:38 hoc est maximum et primum mandatum
22:39 secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut
 te ipsum
22:40 in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae
22:41 congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus
22:42 dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est
 dicunt ei David
22:43 ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum
 dicens
22:44 dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam
 inimicos tuos scabillum pedum tuorum
22:45 si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est
22:46 et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit
 quisquam ex illa die eum amplius interrogare
23:1 tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos
23:2 dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei
23:3 omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite
 secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non
 faciunt
23:4 alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in
 umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere
23:5 omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus
 dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias
23:6 amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras
 in synagogis
23:7 et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi
23:8 vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester
 omnes autem vos fratres estis
23:9 et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est
 Pater vester qui in caelis est
23:10 nec vocemini magistri quia magister vester unus est
 Christus
23:11 qui maior est vestrum erit minister vester
23:12 qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se
 humiliaverit exaltabitur
23:13 vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia
 clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis
 nec introeuntes sinitis intrare
23:14 []
23:15 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis
 mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus
 facitis eum filium gehennae duplo quam vos
23:16 vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per
 templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet
23:17 stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod
 sanctificat aurum
23:18 et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem
 iuraverit in dono quod est super illud debet
23:19 caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat
 donum
23:20 qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae
 super illud sunt
23:21 et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui
 inhabitat in ipso
23:22 et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui
 sedet super eum
23:23 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis
 mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt
 legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere
 et illa non omittere
23:24 duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes
23:25 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis
 quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt
 rapina et inmunditia
23:26 Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et
 parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum
23:27 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes
 estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus
 speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni
 spurcitia
23:28 sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus
 autem pleni estis hypocrisi et iniquitate
23:29 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis
 sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum
23:30 et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non
 essemus socii eorum in sanguine prophetarum
23:31 itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis
 eorum qui prophetas occiderunt
23:32 et vos implete mensuram patrum vestrorum
23:33 serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio
 gehennae
23:34 ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et
 scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis
 flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate
 in civitatem
23:35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est
 super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem
 Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et
 altare
23:36 amen dico vobis venient haec omnia super generationem
 istam
23:37 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas
 eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos
 quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti
23:38 ecce relinquitur vobis domus vestra deserta
23:39 dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis
 benedictus qui venit in nomine Domini
24:1 et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli
 eius ut ostenderent ei aedificationes templi
24:2 ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen
 dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non
 destruatur
24:3 sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum
 discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod
 signum adventus tui et consummationis saeculi
24:4 et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat
24:5 multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus
 et multos seducent
24:6 audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte
 ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis
24:7 consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt
 pestilentiae et fames et terraemotus per loca
24:8 haec autem omnia initia sunt dolorum
24:9 tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis
 odio omnibus gentibus propter nomen meum
24:10 et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio
 habebunt invicem
24:11 et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos
24:12 et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas
 multorum
24:13 qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit
24:14 et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in
 testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio
24:15 cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta
 est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit
 intellegat
24:16 tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes
24:17 et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua
24:18 et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam
24:19 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
24:20 orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato
24:21 erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio
 mundi usque modo neque fiet
24:22 et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis
 caro sed propter electos breviabuntur dies illi
24:23 tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic
 nolite credere
24:24 surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt
 signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri
 potest etiam electi
24:25 ecce praedixi vobis
24:26 si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire
 ecce in penetrabilibus nolite credere
24:27 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in
 occidente ita erit et adventus Filii hominis
24:28 ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
24:29 statim autem post tribulationem dierum illorum sol
 obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de
 caelo et virtutes caelorum commovebuntur
24:30 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc
 plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis
 venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate
24:31 et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et
 congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum
 usque ad terminos eorum
24:32 ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius
 tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas
24:33 ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est
 in ianuis
24:34 amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec
 omnia haec fiant
24:35 caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt
24:36 de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum
 nisi Pater solus
24:37 sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii
 hominis
24:38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et
 bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo
 introivit in arcam Noe
24:39 et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita
 erit et adventus Filii hominis
24:40 tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur
24:41 duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur
24:42 vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester
 venturus sit
24:43 illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua
 hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret
 perfodiri domum suam
24:44 ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius
 hominis venturus est
24:45 quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit
 dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore
24:46 beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit
 sic facientem
24:47 amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet
 eum
24:48 si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram
 facit dominus meus venire
24:49 et coeperit percutere conservos suos manducet autem et
 bibat cum ebriis
24:50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora
 qua ignorat
24:51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic
 erit fletus et stridor dentium
25:1 tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae
 accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae
25:2 quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes
25:3 sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum
 secum
25:4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum
 lampadibus
25:5 moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et
 dormierunt
25:6 media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit
 exite obviam ei
25:7 tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt
 lampades suas
25:8 fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro
 quia lampades nostrae extinguntur
25:9 responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat
 nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis
25:10 dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant
 intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua
25:11 novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine
 domine aperi nobis
25:12 at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos
25:13 vigilate itaque quia nescitis diem neque horam
25:14 sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et
 tradidit illis bona sua
25:15 et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum
 unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim
25:16 abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est
 in eis et lucratus est alia quinque
25:17 similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo
25:18 qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et
 abscondit pecuniam domini sui
25:19 post multum vero temporis venit dominus servorum illorum
 et posuit rationem cum eis
25:20 et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia
 quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti
 ecce alia quinque superlucratus sum
25:21 ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia
 super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in
 gaudium domini tui
25:22 accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine
 duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum
25:23 ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia
 super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in
 gaudium domini tui
25:24 accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine
 scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas
 ubi non sparsisti
25:25 et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce
 habes quod tuum est
25:26 respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger
 sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi
25:27 oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et
 veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura
25:28 tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem
 talenta
25:29 omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non
 habet et quod videtur habere auferetur ab eo
25:30 et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic
 erit fletus et stridor dentium
25:31 cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes
 angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae
25:32 et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos
 ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis
25:33 et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a
 sinistris
25:34 tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite
 benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a
 constitutione mundi
25:35 esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis
 mihi bibere hospes eram et collexistis me
25:36 nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in
 carcere eram et venistis ad me
25:37 tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te
 vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum
25:38 quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut
 nudum et cooperuimus
25:39 aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus
 ad te
25:40 et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu
 fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis
25:41 tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me
 maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis
 eius
25:42 esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non
 dedistis mihi potum
25:43 hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis
 me infirmus et in carcere et non visitastis me
25:44 tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te
 vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut
 infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi
25:45 tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non
 fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis
25:46 et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam
 aeternam
26:1 et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes
 dixit discipulis suis
26:2 scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis
 tradetur ut crucifigatur
26:3 tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores
 populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas
26:4 et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent
26:5 dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in
 populo
26:6 cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi
26:7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi
 et effudit super caput ipsius recumbentis
26:8 videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid
 perditio haec
26:9 potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus
26:10 sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri
 opus bonum operata est in me
26:11 nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper
 habetis
26:12 mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad
 sepeliendum me fecit
26:13 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc
 evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam
 eius
26:14 tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad
 principes sacerdotum
26:15 et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam
 at illi constituerunt ei triginta argenteos
26:16 et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet
26:17 prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum
 dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha
26:18 at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei
 magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum
 discipulis meis
26:19 et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et
 paraverunt pascha
26:20 vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis
26:21 et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum
 me traditurus est
26:22 et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego
 sum Domine
26:23 at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in
 parapside hic me tradet
26:24 Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae
 autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat
 ei si natus non fuisset homo ille
26:25 respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego
 sum rabbi ait illi tu dixisti
26:26 cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac
 fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc
 est corpus meum
26:27 et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens
 bibite ex hoc omnes
26:28 hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis
 effunditur in remissionem peccatorum
26:29 dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis
 usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno
 Patris mei
26:30 et hymno dicto exierunt in montem Oliveti
26:31 tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me
 in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et
 dispergentur oves gregis
26:32 postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam
26:33 respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati
 fuerint in te ego numquam scandalizabor
26:34 ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam
 gallus cantet ter me negabis
26:35 ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te
 negabo similiter et omnes discipuli dixerunt
26:36 tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur
 Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam
 illuc et orem
26:37 et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit
 contristari et maestus esse
26:38 tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem
 sustinete hic et vigilate mecum
26:39 et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et
 dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste
 verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu
26:40 et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit
 Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum
26:41 vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus
 quidem promptus est caro autem infirma
26:42 iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non
 potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua
26:43 et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi
 eorum gravati
26:44 et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem
 sermonem dicens
26:45 tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam
 et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis
 traditur in manus peccatorum
26:46 surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit
26:47 adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et
 cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus
 sacerdotum et senioribus populi
26:48 qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens
 quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum
26:49 et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et
 osculatus est eum
26:50 dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt
 et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum
26:51 et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum
 exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum
 amputavit auriculam eius
26:52 tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum
 omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt
26:53 an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit
 mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum
26:54 quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri
26:55 in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem
 existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud
 vos sedebam docens in templo et non me tenuistis
26:56 hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae
 prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt
26:57 at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem
 sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant
26:58 Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium
 principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris
 ut videret finem
26:59 principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant
 falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent
26:60 et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent
 novissime autem venerunt duo falsi testes
26:61 et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post
 triduum aedificare illud
26:62 et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad
 ea quae isti adversum te testificantur
26:63 Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro
 te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei
26:64 dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo
 videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et
 venientem in nubibus caeli
26:65 tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens
 blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis
 blasphemiam
26:66 quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est
 mortis
26:67 tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt
 alii autem palmas in faciem ei dederunt
26:68 dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te
 percussit
26:69 Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una
 ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras
26:70 at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis
26:71 exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui
 erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno
26:72 et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem
26:73 et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro
 vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit
26:74 tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem
 et continuo gallus cantavit
26:75 et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam
 gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare
27:1 mane autem facto consilium inierunt omnes principes
 sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti
 traderent
27:2 et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato
 praesidi
27:3 tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset
 paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus
 sacerdotum et senioribus
27:4 dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt
 quid ad nos tu videris
27:5 et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo
 se suspendit
27:6 principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non
 licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est
27:7 consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in
 sepulturam peregrinorum
27:8 propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager
 sanguinis usque in hodiernum diem
27:9 tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam
 dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati
 quem adpretiaverunt a filiis Israhel
27:10 et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi
 Dominus
27:11 Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum
 praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis
27:12 et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus
 nihil respondit
27:13 tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te
 dicant testimonia
27:14 et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur
 praeses vehementer
27:15 per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere
 populo unum vinctum quem voluissent
27:16 habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas
27:17 congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam
 vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus
27:18 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum
27:19 sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius
 dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per
 visum propter eum
27:20 princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis
 ut peterent Barabban Iesum vero perderent
27:21 respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de
 duobus dimitti at illi dixerunt Barabban
27:22 dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur
 Christus
27:23 dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali
 fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur
27:24 videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis
 tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens
 innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis
27:25 et respondens universus populus dixit sanguis eius super
 nos et super filios nostros
27:26 tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum
 tradidit eis ut crucifigeretur
27:27 tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio
 congregaverunt ad eum universam cohortem
27:28 et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei
27:29 et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius
 et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant
 dicentes have rex Iudaeorum
27:30 et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant
 caput eius
27:31 et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et
 induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent
27:32 exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem
 hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius
27:33 et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est
 Calvariae locus
27:34 et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum
 gustasset noluit bibere
27:35 postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta
 eius sortem mittentes
27:36 et sedentes servabant eum
27:37 et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic
 est Iesus rex Iudaeorum
27:38 tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et
 unus a sinistris
27:39 praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
27:40 et dicentes qui destruit templum et in triduo illud
 reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de
 cruce
27:41 similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis
 et senioribus dicentes
27:42 alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si
 rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei
27:43 confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia
 Dei Filius sum
27:44 id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo
 inproperabant ei
27:45 a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam
 terram usque ad horam nonam
27:46 et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli
 Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid
 dereliquisti me
27:47 quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam
 vocat iste
27:48 et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit
 aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere
27:49 ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias
 liberans eum
27:50 Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum
27:51 et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo
 usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt
27:52 et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui
 dormierant surrexerunt
27:53 et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius
 venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis
27:54 centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso
 terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere
 Dei Filius erat iste
27:55 erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant
 Iesum a Galilaea ministrantes ei
27:56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph
 mater et mater filiorum Zebedaei
27:57 cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab
 Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu
27:58 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus
 iussit reddi corpus
27:59 et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda
27:60 et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in
 petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit
27:61 erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes
 contra sepulchrum
27:62 altera autem die quae est post parasceven convenerunt
 principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum
27:63 dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit
 adhuc vivens post tres dies resurgam
27:64 iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne
 forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi
 surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore
27:65 ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut
 scitis
27:66 illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem
 cum custodibus
28:1 vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit
 Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum
28:2 et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini
 descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat
 super eum
28:3 erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius
 sicut nix
28:4 prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti
 sunt velut mortui
28:5 respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos
 scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis
28:6 non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum
 ubi positus erat Dominus
28:7 et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce
 praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi
 vobis
28:8 et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio
 currentes nuntiare discipulis eius
28:9 et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem
 accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum
28:10 tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus
 meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt
28:11 quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in
 civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae
 facta fuerant
28:12 et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam
 copiosam dederunt militibus
28:13 dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et
 furati sunt eum nobis dormientibus
28:14 et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et
 securos vos faciemus
28:15 at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et
 divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum
 diem
28:16 undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem
 ubi constituerat illis Iesus
28:17 et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt
28:18 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi
 omnis potestas in caelo et in terra
28:19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine
 Patris et Filii et Spiritus Sancti
28:20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et
 ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem
 saeculi
.